Graecam aeque ac Ebraeam attinet, hoc sub
institutione Michaelis, Clarissimi Lgg. O.
et Gr. Professoris consecutus sum, ut,
quae ad harum linguarum notitiam fe-
runt, praecepta aliis semel iterumque tra-
diderim. Porro autem ab ejusdem viri
longe doctissimi ore pependi, ut eam,
quam Graeci vocant ἐγκυκλοπαιδείαν
Literaturae orientalis addiscerem. Quo
annum temporis facto cogitationes
meas omnes ad humanarum ac divi-
narum rerum intelligentiam conferre
coeptus sum. Quamvis a. res meae ita
hactenus contractae et adductae in an-
gustum essent, ut ultra quo in studiis me-
is progrederer, non haberem: tamen, quam
Deus maxima documenta mihi a pueritia
dederat, quam curaret salutem meam,
declinare a proposito non potui. Tandem
igitur ampla occasio ad procedendum
in studiis meis longius mihi oblata est
a Professore doctrinarum sacrarum cele-
berrimo, oblata est Franckio oblata est;
quam non potui non summo animi gau-
dio amplecti, divinam in me clemen-
tiam admiratus. Quatuor anni sunt,
quibus occasione illa exoptatissima frui li-
cet; quorum primum ut in studiis Herme-
neutices S. Polemicae, et doctrinae mo-
ralis, quas vocant, consumam, mihi desti-
natum est. Deum vero Auctorem hujus
boni veneror devoto animo, ut Εὐεργέτην
hunc meum, caeterosque omnes servet diutissi-
me; mihi vero vires largiatur ad
promptissime exequenda ea, quae demandata
sunt. Caeterum Maecenatum meorum favori
studia mea commendo ulterius.