Ego
Soldin. Neomarch.
 
In lucem editus d. XX Decembris M DCXCIX
et d. XXII eiusd. baptismatis fonte initiatus. Pa-
ter fuit Joannes Waltherus, minister ecclesiae
in pago Schildberga prope oppidum Soldinum
in Neomarchia. Mater Catharina Torfstecherin,
Davidis Torfstecheri, presbyteri Gerlsdorfiensis
filia. Septem annos natus patre orbatus sum.
Tunc avus adhuc superstes per tres fere annos prae-
ceptoribus privatis me formandum fingendumque
commisit. Deinde per triennium quoque Schoene-
fliessae, et per biennium Regiomonti (oppida sunt
in Neomarchia sita) in scholis publicis institutus
sum: avo interim et matre e vivis excedentibus.
Postea anno M DCCXV collegium illustre, quod Star-
gardiae in Pomerania est, ingressus: doctrinae rever.
D. Zieroldi, Prof. primar. et M. Stegemanni, recto-
ris olim bene meriti, nec non successoris eius, clar.
Schoettgenii, prae caeteris multum debeo. Quum
ibi tam gravi morbo essem implicitus, ut mihi
omnis convalescendi spes praecideretur: Deus e fau-
cibus mortis me quasi ereptum, sospitem hucusque
incolumemque praestitit. Anno denique saeculi
et aetatis vicesimo studia extra limen prolaturus
almam nostram petii Fridericianam. Hic mihi
ad studia litterarum praecipue sacrarum incumbenti,
semestri spatio nondum praeterlapso, in orphanotropheo
informatio est demandata. Post annum in seminarium
selectum praeceptorum paedagogio regio praeparandorum
receptus, nunc annuo ordinarii munere fungor: multa
providentiae divinae specimina saepe expertus.
Halae Magd.
d. XIV. Aug. MDCCXXIV.