[o]biter instituto, de mittendis ad gentes prae-
conibus, nullis nec commodis allectus, nec im-
pedimentis deterritus, nec ullius hortalibus
Vocibusque instigatus, sponte, proprio mentis
impulsu, libero arbitrio, consilium et
proficiscendi et religionis christianae com-
modis serviendi, cunctaque pro ea incommo-
da subeundi, cepi. Nec quidquam huc
in re meis studiis obicem ponet, utpote cui
persuasissimum est, omnia, a Christo domino
nostro, regi ac curae divinae cuncta subesse:
[q]uin et mortem lubenter subiturus, si modo
voluntatem numinis benigni, in docendo et
adducendo homines ad veram felicitatis fontem
exsequar. Οὐ γὰρ ἐπαισχύνομαι, οὐδεπώποτε
ἐπησχύνθην, τὸ Ευαγγέλιον τοῦ χρίστου.
Quod quidem opus suscipturus, propinquos
meos non respicio, christi dicto firmus, αὐτὸν
οὐκ ἒληλυθεναί βαλεῖν εἰρήνην, ἀλλὰ μάχαι-
ραν. Verum enimvero parentes mei, commodis
religionis christianae, si quae esse possint, taci-
ta sui pectoris vota postponunt. Ne vero solus
his me committam ausibus, propitia Dei volun-
tas, me, Theseu fide, coniunxit Wagnero, a quo
in hoc ἔργῳ feliciter suscipiendo, seiunctus
esse nequeo. Fortunet modo Deus ter optimus
maximus propositum nostrum, ut in salu-
tem