bus antiquissimus per viros sapi-
entes postremum autem ratione
perfectissima per filium suum
Jesum Christum omnia ea homi-
nibus revelavit, quae eos scire
oportet, si animo quieto et tran-
quillo esse velint. Quaecunque
in his revelationis divinae do-
cumentis continentur, ea, li-
cet mentem meam longe supe-
rent, animo fideli credenda, et
si quid in iis reperiatur, quod
rationi repugnare videatur, id
non statim tanquam falsum
rejiciendum, sed judicium de
eo continendum hancque falsi
speciem aut rationis debilitati
aut exegeseos incertitudini tri-
buendum esse censeo. Jam prius-
quam, ad hanc diu inter utram-
que partem fluctuans, ad hanc