opportunitatem non esse temere mihi prae-
termittendam. Ita non solum scriptionis Ara-
bicae artem, quae apud Orientales populos
maxime aestimatur, didici, sed etiam cum
aliis condiscipulis universum Coranum, pri-
vatissime autem, ut aiunt, Novum Testa-
mentum et Commentatorem Corani Arabi-
cum MSStum, quem bibliotheca Orphano-
trophei possidet, studiose legi. Sed de
studiis meius hactenus. Sequitur, ut et
eius mentionem iniiciam, quod primo loco
praedicare debueram: cum enim sumti-
bus, qui ad vitam academicam transigen-
dam necessario requiruntur, destituerer,
Vir summe reverendus BREITHAVPT,
pro incredibili suo Studiosos iuvandi ar-
dore; me in censum alumnorum Seminarii
Theologici lubentissime suscepit, et bene-
ficiis illis, quae Serenissimus ac Potentis-
simus Rex Borussiae ex Hillerslebiensi
Conuentu ad hanc Academiam munifi-
centissime transtulit, dignatus est.
Nunc autem, postquam divina fauente
misericordia ad societatem Collegii Ori-
entalis Theologici cooptatus sum, ad prae-
scriptum venerandi Theologorum ordinis
labores meos omnes instituo, tam qui
mihi cum ceteris communes, quam qui
peculiares sunt. Inprimis nunc operam
do Viro Clarissimo BVDDEO, p. t. Aca-
demiae ProRectori Magnifico, docenti phi-
losophiam instrumentalem; item Viro