inque epistolis et orationibus conscribendis non
raro ab ipso sum exercitatus; Cum qui-
bus omnibus, quod primo commemoran-
dum loco fuisset, lectiones exegeticas
admodum Venerandi Dominum Franckii nostril,
in Manuductionem ad lectionem Scriptu-
rae habitas, conjunxi. Dixi de labori-
bus divino auxilio superatis; restat, ut,
quae nunc sit rerum mearum ratio,
quaeque conditio studiorum, in quibus jam
versor, qua fieri potest brevitate enar-
rem. Postquam in societatem Orien-
talem et Theologicam benigne sum
adscitus, ex sententia summe veneran-
di ordinis Theologici praelectiones the-
ticas maxime reverendi Dominum D. Breithau-
pti, et Exegeticas admodum venera-
bilis Dominum Franckii frequento. Ipse vero
commilitonibus nonnullis litteraturae Hebrai-
cae praecepta trado, quibus finitis ad ipsam
Scripturae S. Vet. Testamenti Originalis
lectionem adgrediar. Ceterum de lectioni-
bus, quae cum reliquis collegii nostri soci-
is mihi sunt communes, nihil attinet hic
plura dicere, quum ex singulari descri-
ptione, quae accuratam complectitur soci-
etatis nostrae rationem, satis illae constent.
Deus vero benignissimus cunctas dirigat
mentis nostrae cogitations; cunctas, quas
suscipimus, actiones; faciatque, ut in vera
erga ipsum pietate sinceroque ipsius timo-
re peragantur, ad salute tum nostrum
tum ecclesiae promovendam, et gloriam
nominis divini amplificandam!
Halae Magdeb. VI. Cal. Junii
Anno M D CCII.