infantiae meae annis, ingenius arti-
bus mei me Parentes consecra-
runt, praesertim, cum earum me
deprehenderint cupidissimum. Igitur
Scholam Ülzensem frequentavi, et
inprimis Praeceptoribus Recto-
re Elfeldo, et Con-Rectore
Trillero usus fui, quorum fidei
privatim etiam commissus sum,
primum quidem Con-Rectoris, qui
cum avocaretur, Rectoris dein-
ceps. Quos audivi Latinae lin-
guae Auctores sunt Cicero, Cur-
tius, Terentius, Justinus,
Cornelius Nepos; in Poesi Vir-
gilium, Horatium, Owenum et
versus a Murmelii ex variis Poe-
tis collectos, perlegi. In Theo-
logicis Henichium, in disciplinis
Logicam Hornei et Rhetoricam
Mitternachti, nec non praecepta
Aristotelica, ex operibus Aristote-
lis in peculiarem libellum a
Cl. M. Delio Rectore Scholae Cel-
lensis digesta, percepi. Ad Grae-
cam linguam quod attinet N. T.
et Enchiridion Epicteti pertra-
ctatavi, in Poesi vero Hesiodus. Prima
quoque Hebraicae linguae rudimenta
magistro Rectore supra iam
dicto, ieci. Magna vero cupidi-
tate cum tenerer Accentuati-
onis addiscendae, ad maxime
Reverendum Andream Reinbek