expertus, consultum parentibus fuit
visum, suadentibus amicis, ut publicè
quoque, privata tamen institutione
haud posthabita, cum multis con-
junctus, aliorum exemplo excita-
rer ad acrius arripiendas litteras.
Scholam igitur publicam ingressus
ã quarta ad primam omnes
pertransii classes, donec tandem
anno elapsi seculi nonagesimo
octavo in Gymnasium, cujus
jam mentio facta, adscriberer,
quod etiam per tres annos fre-
quentavi. Cupide autem fui
amplexus maximè Reverendi
D. Ziroldi, quae singulis diebus
suggerebat, monita. Noveram
enim, quod non solum exegesi
et lingua Hebraica, sed etiam
quod maximum est, sincerâ
animos audientium imbueret
pietate. Ne autem studia,
quae dici solent humaniora,
praetermitterem, sine quibus mi-
nimè consistere possunt, quae
imponuntur graviora, collegiis
M. Paschae, Rectoris Gymnasii,
philosophicis, utpote logicis meta-
physicis, ethicis atque politicis
minime neglectis, orationem
latinam Conrectoris atque Sub-
rectoris institutione pleniorem
efficere