etiam majores in latinitate et Historia profectus fecit,
legit enim curatius Cornelium Nepotem repetiitque
privatim. Publice a. Julii Caesaris vita ex Suetonio,
Ciceronis liber singularis de Amicitia, Laelius vulgo
dictus, tam historice quam Philologice pertractabantur,
incipiebatur in super lectio Bibliorum V. et N. Test. in fon-
te, nec minus disciplina Philosophica, logica n. Ethi-
ca et Politica, non nihil sunt degustatam, saltem ne
harum rerum ignari plane essent Alumni, nec illotis,
ut ajunt, manibus Academiam ascenderent. Facta inde
est promotio ad stipendium Ducale, quod Tubingae est,
Anno 1698 Mense Novemb. Hic studium Philosophi-
cum Bebenhusae inceptum, majore cum diligentia con-
tinuatum est. Collegium Logico disputatorium visita-
vit Backmeisterus apud Dominum Johannem Christophorum
Pfaffium, t.t. Log. et Metaphys. Prof. P. Metaphysicam
vero explicare audivit Hujus successorem Dominum
Joh. Conrad Klem cujus sub Praesidio deinceps pro
Gradu Magisterii, de Anima separata Theses quasdam
ventilavit. In Physicis multum non profecit, quo-
niam a. mos ita postulabat, sub Praeside Domino Matth.
Hillero, OO. LL. Prof. Publ. (ordinarius enim Physi-
ces Professor non aderat) Theses nonnullas de affectio-
nibus corporis defendere sustinuit. In Philos Morali
Praeceptorem habuit fidelissimum Dominum Andream
Adamum Hochstetterum. Phil. Moral. Prof. P. Ord.
Theol. Extraord. supra laudati Theol. filium;
Hic praelegit explicuitque tam publice quam privatim
Tabellas Philosophiae Moralis Jacobi Thomasii, deditque
ansam, ut privatissime legeret Backmeisterus Puffen-
dorfii tractatum pulcherrimum de Officio Hominis et
Civis, nec minus illum de Jure Gentium. Hinc quoque
sub Praesidio Clarissimi hujus Viri Theses quasdam de
Jure et favore Necessitatis defendit. In Stylo Cele-
berrimum Röslerum, Eloquentiae Prof. P. audivit publice
explicantem Tacitum, privatim vero et Hujus infor-
matione integerrima usus est, ut deinceps ab illo etiam
produceretur in Cathedram, peroraturus de fatis
Ecclesiae Würtembergicae per decimum sextam seculam.
Hac ratione Anno 1699 Martio Mense Laurea pri-
ma; Anno vero 1700 Mense Sept. Secunda, quam
Magisterii Philosophici Gradum nominare vulgo amant,
indigno donata est. Hinc Tubingensium more stu-
dium aggressus est Theologicum, duce quidem Viro