Inter horam 8tavam atque
nonam evigilans: Pergam,
Deo iuvante, quae toleranda
sunt, fortiter tolerare: Deinde:
Domine, exspecto salutem tuam:
quae verba modo hebraice, modo
graece, quam saepissime in morbo
suo repetiit. Post nonam
interrogatus, numquid cupiat,
respondit: Nihil, patientia
mihi //iam// exercenda est, qua in re
Deus me iuvet. Iterum, inter-
rogatus, numquid dolores aliquos
sentiret, adfirmavit, preccatus//que//
fuit, ut Deus adeos perferendos
vires largiretur. Post undeci-
mam quidam Collegarum viri
beati, eum verbis ex Ies. 43,1
desumtis compellavit atque
confirmavit: cui respondit:
Deus, pro virtute sua infinita,
hoc ratum esse iubeat. Alius
ex Collegis eius, ut Psalmus
23 in ipso nunc valeret,
precatus, petebt ab eo, ut
ipsi bene precari vellet: cui
manu in capite eius posita
respondit: Esto igitur Domini
in perpetuum benedictus.
Post magis magisque defecit,
et cum interroganti uxori,
an Christum haberet praesentem,
respondisset, id non esse dubitan-
dum: languore consopitus tan-
dem, circa decimam, Salvatori
suo animam reddidit, quum
annos 64 menses 2 hebdoma-
das 3 vivendo explevisset.