Quamquam ne haec quidem industria
nihil incommodi et damni ha-
bebat, quodgentilium locutiones
atque vitia et meas scritiones
//scriptorum divinae veritatis
expertium profanas sententias
et loquendi rationes, cum ipsis
eorum vitiis, in scriptiones meas
tamquam ornamenta quaedam
et lumina orationis transferrem.//
Non agnoscebam eo tempore
hanc sermonis labem neque
multos adolescentes illam credo
agnoscere: quae facile, mea qui-
dem sententia abstergeri posset,
si ipse latinitatis magister
formulas profanas et sententias
cum sacris litteris pugnantes
ab sanioribus et verioribus
discerneret, atque religiosae
latinitatis rationem discipu-
lis monstraret. Eadem vani-
tate et //prae//maturae eruditionis
cupiditate impellebar ut
Academicas disciplinas quasi
praelibare averem, cum rebus
magis necessariis studium im-
pendendum esset. Expers enim
sermonis Hebraici, quo subsidio
theologiae cultura prorsus carere
non potest, dabam me discendae
philosophiae, ei plus operae quam
scientiae sacratiori tribuens,
laudantibusque diligentiam
hanc praeceptoribus et libros
in hunc usum commendantibus
me rectissima via incedere
existimabam, et magis atque
magis eo labore impeditus
magno conatu et opere difficili
a salutari theologiae cultura
deflectebam. Hoc tamen iu-
vabat, quod linguae latinae
atque graecae ea fundamenta
posueram, quibus porro inae-
dificari posset.
nihil incommodi et damni ha-
bebat, quod
atque vitia et meas scritiones
//scriptorum divinae veritatis
expertium profanas sententias
et loquendi rationes, cum ipsis
eorum vitiis, in scriptiones meas
tamquam ornamenta quaedam
et lumina orationis transferrem.//
Non agnoscebam eo tempore
hanc sermonis labem neque
multos adolescentes illam credo
agnoscere: quae facile, mea qui-
dem sententia abstergeri posset,
si ipse latinitatis magister
formulas profanas et sententias
cum sacris litteris pugnantes
ab sanioribus et verioribus
discerneret, atque religiosae
latinitatis rationem discipu-
lis monstraret. Eadem vani-
tate et //prae//maturae eruditionis
cupiditate impellebar ut
Academicas disciplinas quasi
praelibare averem, cum rebus
magis necessariis studium im-
pendendum esset. Expers enim
sermonis Hebraici, quo subsidio
theologiae cultura prorsus carere
non potest, dabam me discendae
philosophiae, ei plus operae quam
scientiae sacratiori tribuens,
laudantibusque diligentiam
hanc praeceptoribus et libros
in hunc usum commendantibus
me rectissima via incedere
existimabam, et magis atque
magis eo labore impeditus
magno conatu et opere difficili
a salutari theologiae cultura
deflectebam. Hoc tamen iu-
vabat, quod linguae latinae
atque graecae ea fundamenta
posueram, quibus porro inae-
dificari posset.