Audivit preces benignissimus pa-
ter. Nam quodam die Dominico,
quum ante somnum, in summa
mentis anxietate, in acerbissimo
peccati et tristissimo sensu, in
tantis dubitationum fluctibus,
humi stratus, eius Dei, quem
ignorabam, quem non credebam,
auxilium vehementer implora-
rem: repentina et subita animi
immutatione omnes ad unam
dubitationes exemit, meque
de gratia sua et amicitia in
Iesu Christo reddidit certissimum.
Deum non Deum solum meum,
sed et patrem adpellare au-
debam: Moeror omnis atque
sollicitudo eodem momento diffu-
git: tantoque gaudio non im-
butus fui, sed perfusus atque
inundatus, ut plena voce
magna cum fiducia tantae
gratiae largitorem celebrarem.
Iam in lecto somnum eram ca-
pturus: quem vero incredibilis
ea laetitia aut prorsus in oculos
non admittebat, aut statim
excutiebat, ut itentidemrum
iterumque divinam misericordi-
am laudare atque efferre incipe-
rem. Etenim videbar mihi per
universum praeteritae vitae spa-
tium, alto quasi somno obrutus
iacuisse, ex quo nunc demum essem
expergefactus. Vitae naturalis
atque divinae et vere Christianae
discrimen nunc quam maxime
cognoscebam, ipse ex morte
in vitam revocatus.