Vir Magnifice et Summe Reverende,
Parens in Christo venerande!
 
Novissimas meas à D. Petzoldo heri ad Te perlatus esse nullus dubito, quibus
et rerum nostrarum statum et itineris ad Seckendorffium secessum
breviter exposui, simulque exhibendas curavi meas ad Proto. Consistorium literas,
quae, ut tibi videretur, vel offerrentur vel remitterentur ad me. Praelectiones
meas nondum instauravi, sed, monente Exc. Rechenbergio, Decan: theol: fac:
accessi, libertatem legendi quia conscius iam sim decreti ab ipso petiturus.
Negavit ille metu ut videbatur aliorum potius quam propria voluntate com-
motus. Silent igitur leges Christi inter arma Satanae; Silent autem non
privatim, sed publice. Nemo enim eorum omnium, qui hactenus aliquam
lucis coelestis scintillam admisit, tumultuariis istis, quibus omnia aguntur
conatur in priores consensit et regressus est tenebras. Mundani scanda-
lum accipiant. Non eradicabitur planta, quam Pater coelestis plantavit.
Plura proxime. Interea Tuis me et rem Domini άδιαϰρίτωσ commen[do]
precibus. Vale et amare perge
Dab. Lips. d. 21. Aug. 1689.
Venerande Parens
 
Tui in visceribus Jesu Christi ama[tissi-]
mum
 
M. Augustum Hermannum Franckium.
 

Abgdruckt in: Philipp Jakob Spener. Briefwechsel mit August Hermann Francke 1689-1704, hrsg. von Johannes Wallmann und Udo Sträter in Zusammenarbeit mit Veronika Albrecht-Birkner. Tübingen 2006, Nr. 1, S. 3-4.
Kollationierung: Karsten Hommel