quamprimum satisfaciat. Literarum tuarum
argumento quam abunde mihi satisfactum sit,
dicere nequeo. Dabit horulam Deus, qua respon-
dere ad omnia fusius possim, ut porro ex te
proficiam a quo experientia ac rerum usu lon-
ge me superari virum adhuc juvenem facile
agnosco. Scripta tua, de quibus judicium me-
um exposcis, hactenus quidem non legi, operam
vero dabo, ut quam fieri primum potuerit per-
volvam, non ea quidem fini, ut judicium de
iis feram, sed ut inde perdiscam, quibus prodesse
studiosae juventuti queam. De caetero gratias
tibi ago quantas possum impensissimas pro in-
signi qua Neubauerum excepisti humani-
tate, quam ipsius etiam literae abunde praedi-
cant. Unum is addi desiderat, quod beneficii loco
se habiturum scribit, ut abs Te Dno le Fort
capiti legationis Moschicae instituta nostra
//una cum persona Neubaueri//
commendentur. Ut munera non obtineat pinguia,
juvat tamen genti illi ejusque Principi, quae pie in
Germania aguntur, innotescere. Commendatitiae
Amstelodamum mitti possent ad Dn. Meschmann
op de Kaisers Gracht by de Reguliers Gracht. Audaciam
fiduciae tribues quam in benignitate Tua locavimus. Plura tempus
jam non permittit. Vale et favere perge Jll. Excell. T.
addictissimo
Hal. Magd.
d. 14. Aug.
1697.
 
Abgedruckt in: Merkel, Franz Rudolf: G. W. von Leibniz und die China-Mission. Eine Untersuchung über die Anfänge der protestantischen Missionsbewegung. Leipzig 1920 (Missionswissenschaftliche Forschungen, 1.), S. 219-220.
Kollationierung: Jürgen Gröschl