his centum & quinquaginta Theologiae Studiosos Ordina-
rios convictores dicimus, quod, cum in convictum recipi-
untur, certus ipsis locus in mensis assignetur, ea quidem le-
ge, ut ad testandum gratum animum singulis diebus duas
quisque horas vel iuventutemnostram in scholis nostris do-
ceant, vel sermones publice habitos, aliaque, ad publicam
utilitatem spectantia, describant. Ex his duodecim sumti-
bus Anglicanis huc usque aluntur, quos Annam, Magnae Bri-
tanniae Reginam, gloriosissimae memoriae, suppeditasse, post
ipsius obitum demum rescivimus. Pro hoc autem bene-
ficio ad discendam docendamque linguam Anglicanam
& vertendos libros Anglicanos in nostram Germanicam //et// Ger-
manicos in vestram Anglicanam, obligati sunt. Unde iste
convictus & societas nomen Mensae Anglicanae sortita est.
Reliqui Theologiae Studiosi et Scholares Extraordinarii
appellantur, qui circa meridiem paullo vilioribus, quam
isti, ad explendam tamen famem sufficientibus, cibis pascun-
tur. Horum in numero //in prandio// non iidem quotidie sunt, sed illi dunta-
xat, qui, cum in Orphanotropheo prandere volunt, hora matu-
tina septima nomina sua certo Theologiae Candidato profitentur,
id quod omnibus omnino Theologiae Studiosis, nisi quis for-
te malae famae sit, licitum est. Unoquoque autem die pro
centum & quadraginta quatuor victus paratur: quem nume-
rum qui excedunt, inter primos sequentis diei convictores
referuntur. Ita fit, ut pauperes quique, si non omnibus, pleris-
que tamen diebus prandium, idque prorsus gratuitum ha-
beant. Pro hoc ipso enim hi convictores extraordinarii
ad nullum plane officium praestandum obstricti sunt. Sub
vesperam ex iisdem Theologiae Studiosis quadraginta qua-
tuor, ex scholaribus autem centum ad Orphanotrophei men-
sas itidem admittuntur, hoc tamen discrimine, ut omnes
tunc habeant locum certum //ac// ordinarium, pro quo Studio-
si (Scholares & hic plane gratis recipiuntur) unam quotidie
horam vel pueris instituendis vel certo penso describendo im-
pendere debent.
Quamquam autem in tanta convictorum multitudine quotidie
rios convictores dicimus, quod, cum in convictum recipi-
untur, certus ipsis locus in mensis assignetur, ea quidem le-
ge, ut ad testandum gratum animum singulis diebus duas
quisque horas vel iuventutem
ceant, vel sermones publice habitos, aliaque, ad publicam
utilitatem spectantia, describant. Ex his duodecim sumti-
bus Anglicanis huc usque aluntur, quos Annam, Magnae Bri-
tanniae Reginam, gloriosissimae memoriae, suppeditasse, post
ipsius obitum demum rescivimus. Pro hoc autem bene-
ficio ad discendam docendamque linguam Anglicanam
& vertendos libros Anglicanos in nostram Germanicam //et// Ger-
manicos in vestram Anglicanam, obligati sunt. Unde iste
convictus & societas nomen Mensae Anglicanae sortita est.
Reliqui Theologiae Studiosi et Scholares Extraordinarii
appellantur, qui circa meridiem paullo vilioribus, quam
isti, ad explendam tamen famem sufficientibus, cibis pascun-
tur. Horum in numero //