dum mihi iam pridem fuerit. Neque in laborum meorum
perfunctione, imprimis etiam in responsionibus ad amicorum
epistolas, aliter mihi usu venire solet ac torrenti, qui ea, quae
in strepitum potissimum sibi obvia habet, secum rapit, caetera
suo loco immota ac intacta relinquit. Hinc praeter destinati-
onem meam fit quam saepissime, ut eorum, quos alioqui
carissimos habeo, epistolis sero respondeam: quod idem &
Tuis, Vir maxime Reverende, litteris accidit. Quam-
obrem Te maiorem in modum rogo atque obtestor, ut pro
benevolo, quo es in me, animo diuturniori silentio meo
ignoscere, & hanc seram responsionem meliorem in partem
interpretari haud dedignere.
Ut autem tarditatem meam quodammodo compensem,
de statu rerum nostrarum praesenti, quippe quem Te scire
velle, facile intelligo, paullo fusius scribam, illudque Tibi
me gratissimum facturum, plane persuasus sum.
Miraberis, scio, Vir maxime Reverende, laudabisque de
novo summam Dei providentiam, ubi ex iis, quae con-
sequentur, cognoveris, quod Instituta nostra in longe
ampliorem statum deducta sint, quam in quo tum tempo-
ris fuerunt, cum libellus Vestigia adhuc viventis Dei
inscriptus, ab interprete autem Pl. Rev. Antonio Guilliel-
mo Boehmio Pietas Hallensis dictus, lingua Anglicana
in lucem exiit. Quod enim primum ad Orphano-
tropheum attinet, in hoc ipso, velut ex praefatione dicti
libelli epitomae //(Anglice abstract)// praemissa apparet, trecenti & sexaginta ho-
mines eo temporequotidie bis separa-
tis temporibus victu fruiti sunt, nunc vero eorum nu-
merus ultra centum adauctus est, //quibus et prandium et coena quotidie
paratur.// Sunt nimirum ho-
die centum pueri orphani, puellae triginta, tirones in
officina typographica, libraria, pharmaceutica, cum fa-
mulis ancillisque, oeconomo ministrantibus, viginti qua-
tuor; quibus omnibus praeter prandium & coenam ientacu-
lum quoque & amictus necessarius porrigitur. Caeteri con-
victores sunt partim Theologiae Studiosi, partim etiam
Scholares, qui Scholas Orphanotrophei frequentant. Ex

mines eo tempore
tis temporibus