aucta est, ut, si hodiernum discentium praecipientiumque
numerum cum eo, quem supra dicto tempore habuit,
comparaveris, ingentem accessionem facile sis animadver-
surus. In Germanica enim schola (quae ita a no-
bis dicitur, ut distinguatur ab ea, in qua linguae pe-
regrinae et disciplinae docentur, quamque a potioribus
lectionibus Latinam denominamus, et post paullo
delineabimus) nunc per classes triginta duas
una cum orphanis supra nominatis alii etiam
pueri puellaeque plus minusve mille sexcenti ab
octoginta sex praeceptoribus in praecipuis fidei Chri-
stianae capitibus, nec non in Calligraphia et Arithme-
tica, et quidem plerique gratis, //reliqui autem pro exi-
guo admodum didactro// instituuntur. Hanc
scholam inspectat quidam //verbi// divini Minister, qui
in hoc negotio ex praeceptoribus senioribus duos si-
bi administros adoptavit. In Latina schola
lingua Latina per octo, Graeca vero et Hebra-
ica per sex ordines docetur. Praeterea Theologia,
Historia, Geographia, Oratoria, Logica, Musica vocalis,
Calligraphia, Arithmetica, et Matheseos rudimenta in-
culcantur. Discipuli in hac schola hoc tempore
sunt amplius trecenti, quos inter ex ipsis etiam or-
phanis nostris illi cooptantur, quibus felicius ingeni-
um divinitus datum est. Caeteri partim sunt cives
Hallenses, partim peregrini, non tantum ex plerisque
Germaniae nostrae provinciis huc vel missi vel profecti,
sed exteri quoque, Britanni, Batavi, Helvetii,
Hungari, Sueci, Livoni, Poloni aliique. Quorum
itidem plerique gratuita institutione fruuntur, caete-
rorum quisque quinque//sex// thaleros (//quorum quinque// libram Angli-
canam unam fere aequant) didactri annui loco
solvunt. Praeceptores in hac schola sunt viginti
sex, Inspectores duo; nimirum supra dictus ver-
bi divini minister et quidam Theologiae Candida-
tus.
Quatuor quotannis utriusque scholae, Germani-
cae videlicet et Latinae, lustrationes in publico
orphanotrophei auditorio habentur, quibus praeter
eos, qui ex Professoribus, Senatoribus, ecclesiae
Ministris et civibus litteratis Halensibus invita-
ti comparent, studiosis quibuscumque interesse li-
cet. Finita quaque lustratione alumni omnes a