praeceptoribus suis in auditorium modo dictum deducuntur,
ibique ad gratam collatorum in se divinorum beneficiorum
agnitionem, ad industriam in discendo, ad obedientiam er-
ga magistros ac serium pietatis studium sermone publi-
co a me excitantur. Quo facto libelli, eius modi fere,
ut tui ad nos missi, et similae vel spirae, pruna, poma
aliave id genus esculenta, quae praesens anni tempus ex-
hibet, singulis alumnis a me et duobus Inspectoribus
distribuuntur. Quibus munusculis instructi, laeti
hilaresque, parvuli imprimis, domum se recipiunt.
Alio die praeceptores universi convocantur, quos ad
diligentiam fidelitatemque in officio suo, circumspecti-
onem in quotidiana cum discipulis consuetudine, pru-
dentiam in reprehensionibus et castigationibus, in pri-
mis vero ad sincerum Dei timorem et preces, sine qui-
bus labor eorum irritus foret, exhortor.
Augescentibus autem in Orphanotropheo convictori-
bus ac in schola eius utraque alumnis spatium
deesse coepit. Hinc anno 1709 pro puellarum orpha-
narum habitaculo, earumque ac caeterarum, ex
urbe Hala //et suburbiis// huc confluentium, scholis peculiarem domum,
pedes sexaginta longam, triginta quatuor latam
et tres contignationes altam exstruere necesse fuit.
Qua occupata etsi in prioribus aedibus non medi-
ocre spatium lucrati nobis videbamur, nihilo
tamen secius, parvo interiecto tempore, denuo
in angustias redacti, de tentoriis nostris latius extenden-
dis cogitare debebamus. Erant in Orphanotropheo tria
spatiosiora conclavia, quorum in uno Theologiae studi-
osis collegia et per hebdomadem duabus horis
sermones publici utriusque sexus hominibus, huc
tanquam ad publicum oratorium aut templum
sponte commeantibus, a me habebantur: in duobus
reliquis convictores coenabant. Deficiente ergo scho-
lis habendis spatio adhuc alias aedes aedificare
animum induximus, ut, auditorio illo coenaculoque
ex anterioribus aedibus in hasce novas translato,
maius spatium lucraremur. Huius domus anno
1710 exstrui coeptae transactoque biennio perfe-
ctae longitudo ducentis, latitudo quadraginta pedibus
constat; altitudo autem, etsi cum anterioris sic dicti