orphanotrophei, cuius dextro lateri annexa est, altitu-
dine ubique convenit, ex parte tamen duabus tantum,
ex parte autem quatuor contignationibus absolvitur. In
inferiorum//e//aedium parte dimidia coenaculum est, cen-
tum pedes longum, latitudine eadem, qua totum aedi-
ficium, altitudine autem viginti pedum, tanta fere, quan-
tam duae alioquin contignationes habere solent: idque
ideo, ut ciborum vapores eo melius dispelli possint,
nec convictores inter comedendum incommodent:
quippe qui universi, quos supra recensuimus (si a
puellis orphanis ancillisque, utpote quibus peculi-
are triclinium est, discesseris), hoc conclavi congrega-
ti simul accumbunt. Huic coenaculo in altera parte
dimidia proxima est culina, officina pistoria, ali-
aque conclavia, usibus oeconomicis accommodata.
In secunda aedium parte superiore reperitur audito-
rium, in quo lectiones Theologicae et publicae adhor-
tationes, de quibus diximus supra, habentur. Aeque
latum est ac modo dictum coenaculum, octo autem
pedes illo altius, et quinquaginta longius, adeoque
tres totius aedificii partes quadrantes absolvit, omnes-
que capit scholarum nostrarum alumnos et praecepto-
res, quorum sunt duo millia et amplius, qui post lustrati-
ones scholarum publicas, quemadmodum modo dixi-
mus, in eo simul congregari solent. Reliqua huius
aedificii conclavia praeter alios quidam pueri Angli-
cani tenent, qui partim Orphanotrophei, partim Pae-
dagogii Regii (de quo locuturi sumus infra) scho-
las frequentant, atque hinc ista aedium regio das
Engle//ä//ndische Haus
, id est, domus Anglicana
appellitatur.
Auditorium pristinum et duo coenacula in an-
teriore Orphanotropheo partim scholis habendis,
partim locandae Bibliothecae aptata sunt, quae
quorundam moribundorum donationibus testamen-
tariis ad aliquot voluminum millia excrevit,
et nunc quatuor quotidie horas studiosae iuven-
tuti patet.
Iam quidem Dominus ita nobis habi-
tacula dilataverat, ut discipuli haberent, ubi
ad arripienda pietatis et bonarum litterarum studi-
a convenirent: deerant autem adhuc musea et
cubicula, in quibus illi, qui ex peregrinis locis
huc convolant, studia sua privatim tractare et
dormire