largituram esse, firmiter sumus persuasi. Neque enim Te,
VIR maxime Reverende, existimare velim, quod Orphanotro-
pheum nostrum nunc demum tantis bonis instructum sit,
ut certis et ad quotidiana expensa sufficientibus rediti-
bus niti possimus. Etsi enim officina libraria, (cui ministrat
typographica) et pharmaceutica, regiis privilegiis dona-
tae ac in inferioribus Orphanotrophei regionibus sitae, ex
aliquot annorum serie, posteaquam nimirum ex parvis ad-
modum initiis paullatim auctiores evaserunt (quod itidem
divinae providentiae opus est) suum quaeque commodum
his institutis adferant; tantum tamen abest, ut ad omnes
sumtus erogandos sufficiant, ut ne eos quidem, qui ad ali-
menta comparanda requiruntur, suppeditare penitus
queant. Unde non secus ac in principio ad eandem coelestis
Patris mirificam providentiam nobis confugiendum est,
et in posterum eo magis erit, quo maioribus subsidiis, institu-
tis ita augescentibus, tum ad parandum victum, et eo per-
tinentia alia, tum ad exstruenda et perficienda aedificia
requiruntur//indigemus//. Quae divina providentia sicut huc usque no-
bis aliisque piis conspicua fuit, ita eam multo adhuc
illustriorem futuram nullo modo dubitamus. Hactenus
de Orphanotropheo. Restant nonnulla instituta alia, quae
quamvis ad illud proprie non pertineant, nostrae tamen
directioni non minus subsunt: de quibus nunc paullo
strictius.
Paedagogium Regium (quo nomine schola illa, quam ditio-
rum parentum e. g. comitum, baronum, equitum, mercato-
rum aliorumque filii frequentant, ab ipso rege Friderico
insignita fuit) initia sua ad annum superioris seculi
nonagesimum quintum refert, parva admodum, ut caetero-
rum omnium, sed temporis successu ita adaucta, ut disci-
puli nunc sint fere centum, plerique peregrini et exte-
ri. Hos ipsos moderantur praeceptores undeviginti, Inspector
unus, //Hieronymus// Freyerus, qui quibusdam varii argumen-
ti scriptis inclaruit. Inter alia in usum Paedagogii et