conventibus prorsus alia fuisse relata, quae ubi nunc ita, quem-
admodum ipsi exposueram, se habere cognovit, non minus
sibi placere testatus est. Habitant proxime ad ostium, per
quod ex hoc auditorio descendendum erat, pueri Anglicani,
qui una cum Theologiae Studiosis Anglicanis e museo suo ad
spectandum regem egressi fuerant. Hos rex conspiciens,
quinam essent, interrogavit, acceptoque a nobis responso huma-
nissime eos allocutus est. Inde progressi in puellarum aedes
devenimus, in quibus miratus est tantam praesentium puella-
rum multitudinem. Spectatis deinceps puellis orphanis eo
ipso tempore etiam prandentibus, in anteriores aedes regem
reduximus, reliqua ipsi monstraturi. Homines, qui specta-
tum confluxerant, quorum ingens erat multitudo, ex ipso
regis, me non numquam paullo longius, prout res postulabat,
disserentem patientissime audientis, & humanissime mecum
in pergula, quae est in anteriorum aedium tecto, colloquentis
vultu & gestibus augurati fuerant, non fore talem huius lu-
strationis exitum, qualem quidem ipsi vel exoptaverant,
vel metuerant. Neque illos augurium fefellit: praesidium
enim Rex suum et privilegiorum, quae ab eius Parente im-
petrata ante pedes ipsius deposueram, confirmationem ver-
bis singularibus pollicebatur, eamque paullo post, quam
Berolinum redierat, nobis cum aliquo eorum augmento im-
pertivit. Quae inexspectata regis nostri gratia, cuius fa-
ma mox non Germaniam tantum, sed alias quoque Europae
regiones permeavit, quantum inimicis & osoribus nostris do-
lorem attulerit, quantae autem nobis & Deum timentibus o-
mnibus laetitiae exstiterit, facile potueris, Vir maxime Re-
verende, iudicare.
Imprimis vero hoc ipsum ad laudandam Dei paternam providen-
tiam animos nostros mirum quantum excitavit. Haec enim
divina providentia fuit, quae defuncti regis praesidium his
institutis adversus omnes malorum machinationes conser-
vavit & nunc potentissimi filii successoris animum ad ea-
dem tuenda flexit. Immo vero haec una fuit, qua confisi
prima eorum fundamenta iecimus, & quae in hunc usque diem
sumtus nobis necessarios largita est, quos & in posterum eam

largituram