stros Misnicos centum et viginti sex aut octo circiter
aequante, maioris editionis exempla//ria// tredecim, minoris au-
tem viginti unum emi possint.
Non dubito, Vir maxime Reverende, quin hanc rem maximopere sis admiraturus,
quandoquidem permulti in ipsa Germania nostra eam
non satis mirari queunt. Prodierunt quidem per qua-
tuor vel quinque lustra, postquam Deus singularem cogni-
tionis sui lucem in his terris denuo exoriri iussit, tot
integrorum bibliorum Germanicorum, separatim quoque no-
vi testamenti, exempla, quot per omnes a Reformatione
annos vix prodiisse adfirmaverim; tam vili autem pretio
ulla umquam aetate vendita esse, quo nunc quidem ven-
duntur, nemo se vel audire, vel legere meminerit. Unde
vel pauperrimus servus et ancilla, si non integra
biblia, novum tamen testamentum comparare sibi possunt,
ut adeo hoc institutum ad cognitionem Dei inter Germanos
nostros promovendam quam accommodatissimum merito habeatur.
Excitati quoque sunt hoc Cansteinii exemplo hic illic nonnulli alii,
ut, licet non aeque exiguo, multo tamen viliori, pretio, quam an-
tea fieri consueverat //pretio// novi praesertim testamenti libros edi-
derint: nec dubium est, quin plures adhuc//in posterum// idem exemplum
sint imitaturi.
Eadem sors iam quibusdam aliis institutis no-
stris, supra descriptis, obtigit. Posteaquam enim Deo duce or-
phanotropheum hoc loco exstruximus, scholasque pro paupe-
ribus praecipue aperuimus, in diversis Germaniae civita-
tibus & oppidis hi illi ad imitationem excitati fuerunt.
Possem huius rei quam plurima exempla adferre, sed libet nunc
unius tantum atque alterius iniicere mentionem. Augustae
Vindelicorum
quidam pius ecclesiae minister lectione libel-
li nostri, Vestigia viventis //adhuc// Dei, summopere excitatus an-
no 1702 maiorem pauperum curam suscipere decrevit. Ma-
gistratui igitur hoc negotio maiorem in modum commenda-
to, ad rem ipsam adgressurus, exiguis admodum subsi-
diis instructus, divino tamen nixus auxilio, quatuor
homines adoptavit, illisque filiorum suorum praeceptorem,
quem ex orphanotropheo nostro acceperat, praefecit, ut illos
in rebus ad salutem creditu & factu necessariis instrueret.