qui Graecam linguam hodiernam ignorant. Germanis nostris
singulari plane instituto non tantum de novi foederis libris,
sed de integro etiam sacro codice divina providentia
prospexit: quod scire Tibi imprimis volupe futurum
esse existimo. Nimirum vir quidam illustribus parenti-
bus, et quod praecipuum est, ex summo Deo natus, nomine
Carolus Hildebrandus Cansteinius, fautor noster, et caete-
rorum Dei servorum longe amicissimus, anno 1710. con-
sultationem in lucem publicam emisit, quo modo utri-
usque foederis libri coniunctim et novi testamenti se-
paratim in usum pauperum vili admodum pretio quam
emendatissime excudi possent. Tantam videlicet typorum
multitudinem conficiendam esse monuit, quanta ad omnes
sacri codicis plagulas //exscribendas// requireretur. Ita enim fieri posse,
ut typi, semel sic coniuncti, in ordine consisterent, nec opus
futurum, ut in iterandis editionibus typothetarum ma-
nibus denuo inter se coniungerentur, et pro isto labore
consuetum pretium solveretur. Praeterea huius rei et
hunc usum futurum, ut errata typographica, quae in pri-
mam editionem irrepserint e sequentibus editionibus
tollerentur, adeoque quam accuratissima editio successu
temporis prodiret. Haec consultatio Dei beneficio ita
a plerisque approbata fuit, ut cum ipso Cansteinio
multi pro suo quisque instinctu ad hoc institutum pecu-
niam conferrent. Hinc in excudendo novo foedere, cui
Psalmi Davidici deinde iungebantur, initium anno
1712 factum est, et intra triginta mensium intervallum
septem editionibus exemplarium triginta octo mil-
lia prodierunt, quorum unumquodque duobus grossis no-
stris, (quae est pars librae Anglicanae sexagesima tertia aut
quarta) venditum //est//. Integrorum Bibliorum forma 8va
duabus editionibus decem millia excusa sunt, et pro-
xime ineuntis anni mense Martio quinque millia forma
12ma prodibunt. Cuius utriusque editionis pretium
itidem tam modicum est, ut libra Anglicana, grossos no-