propaganda, quae Londini est, laudatissimo exemplo hisce
Missionariis succurrere decrevit. Qua de re epistola
ex Anglia ad ipsos die 4. Ianuarii 1711. scripta, satis super-
que testatur. Ex qua sequentia, quae ad manus nostras vene-
re, Tecum communicare non abs re fore autumo.
"Si multos in Europa, quibus pietas cordi curaeque est,
invenistis admiratores, laborumque vestrorum in Ori-
ente ad propagationem Evangelii tendentium, aestima-
tores, Anglorum certe singularem iniistis gratiam,
quam primum ipsis progressuum vestrorum typis
impressa narratio innotuit. Sicut enim vera Serva-
toris nostri Ecclesia corpus est, multis constans mem-
bris, quorum ipse Prin//c//eps est et Caput, totam corpo-
ris structuram, immo unamm quamque eiusdem par-
tem solido vigore animans iugique virium spiritua-
lium influxu corroborans: sic quoque unumquodque
corporis huius membrum non potest non intime
laetari, quum totum corpus ad ampliorem mensuram
staturae Christi excrescere percipit. Neque minus
sanae pietatis cultor gaudebit, cum deprehenderit,
exsiccata quasi ethnicorum ossa, vitaque et spiri-
tu caelesti destituta, ad vitam iterum commoveri
sanctiori Dei spiritu, pulsisque profanis superstitionum
nebulis ad serenam Evangelii lucem recipiendam disponi.
Hac de caussa Societas de Cognitionis Iesu Christi pro-
pagatione
, in Anglia nomen sortita, non tantum vestrum
ad promovendum in Oriente Evangelium adprobavit
studium, sed et considerando zelum, quem in prosequendo
hoc, quod incepistis, negotio exseruistis hactenus, Membra vos
elegit societatis (ut vocant) Correspondentiae, spe freta,
fore ut mutuo eiusmodi litterarum commercio, Christia-
nis monitis iunctaque opera opus Domini plus ultra
in dies extendi possit. – – –Adeo verum est, quod
in vestris etiam observatis litteris, iuvenilem citius aeta-
tem ad bonos mores formari, quam senilem, quippe quae