Vir Clarissime,
Oblato mihi, cui litteras ad te committerem,
non omittendam hanc testandi mei erga te
amoris occasionem censui. Neque enim
sine Numine factum, ut cum pluribus a-
liis ex Oriente ad nos olim accederes et ali-
quamdiu inter membra collegii, quod vocaba-
tur, orientalis litteris operam dares. Testan-
tur, qui te norunt, minime te poenitu-
isse illius apud nos commorationis. Ego
vero mihi persvadeo, eam a Deo eiusque
providentia singulari profectam esse,
qvi eam non ad huius tantum vitae
rationes, sed ad aeternam potius
a nobis referri voluerit. Hac enim