cui diuina providentia destinatus eras,
capessivisse et spem haud exiguam Tibi
affulgere exoptati laborum, cum schola-
sticorum tum ecclesiasticorum fructus.
Is, qui Te ad docendum misit, impertiat
Te tanta Spiritus S. qui est spiritus robo-
ris, charitatis et sanititatis animi, men-
sura, quanta ad exantlandos labores impo-
sitos, vincendam hominum duritiem et
tum instruendos dociles, tum revocandos
ad bonam frugem praefractos, in dies re-
quiretur. Excusationem Tuam de eo, quod
tardius promissis stare Tibi contingat,
manifestis rationibus suffultam, facile
admitto. Facies tamen, quantum in Te
erit, vt, quae restant, Dno Orbano sol-
venda, sine mora diutina mittantur. Ju-
vabit enim Tua reliquos Hungaros ex-
actitudo, si plus forte commercii illis
ciuibus Halensibus, in primis rem typo-
gra-