plures vel pauciores desiderari solent, qui vel ob morbum vel
iter, vel alias ob caussas praesto non sunt; nihilominus ta-
men omni tempore pro completo convictorum coetu cibi praepa-
rantur. In absentium ergo loca, sive isti fuerint ordinarii,
sive extraordinarii, in coena certum locum habentes, ex ex-
spectantibus tot substituuntur, quot sedes vacant. Exspectan-
tes vero eos appellamus, qui impetrata a nobis venia ad
fores coenaculi praestolantur, absentium vices expleturi. Ho-
rum omnium (qui in praesenti circa meridiem sunt quinqua-
ginta Studiosi, sub vesperam autem centum & sedecim, & scho-
lares septuaginta duo) nomina certae schedulae inscripta ex-
stant. Quam primum ergo de vacantibus quibusdam locis
compertum est, illi triclinium intrant, quos eo tempore or-
do tangit, id quod e publica nominum recitatione quivis fa-
cile intelligit. Discedente uno alterove Ordinario, in eo-
rum locum ii Theologiae Studiosi ex Extraordinariis &
exspectantibus convictoribus surrogantur, quorum de in-
dustria in litterarum & pietatis studio prae reliquis ex
Inspectoris mensarum, vel alius cuiusdam fide digni, com-
mendatione nobis innotuit.
Cum vero hoc institutum, ut ex hactenus dictis liquet, ad
eos tantum attineat, qui ipsi praesentes adeoque sano cor-
pore sunt, ut accedere in Orphanotropheum ad cibos capi-
endos possint; paucis adhuc indicabo, quae divinae providen-
tiae auspiciis in aegrotantium commoditatem accesserint. Ho-
rum quidem iam ab initio ratio a nobis semper est habita,
nunc autem multo melior haberi potest. Emta nimirum
a nobis est iam Anno 1703 vinea, non procul ab Orpha-
notropheo in aperto campo sita, cuius in anteriore parte
domus erat, quam anno 1708 aegrotantium usui accommo-
dandam curavimus, & nunc Nosocomium appellamus. Si
quis ergo ex pueris nostris orphanis in morbum incidit,
ex Orphanotropheo in has aedes deportatur, & quotidie
ab ordinario medico visitur: medicamenta necessaria ex
medici praescripto applicantur, cibique salubriores, si quos
aegrotus capere potest, praeparantur. Adest & femina praesto,
quae