Scholae latinae Orphanotrophei selectissima poemata, ex vete-
ribus et recentioribus poetis latinis a se collecta, edidit, ex
quibus studiosa iuventus sine animorum offensione poesin
latinam addiscere potest. Nuperrime quoque Colloquia
Terentiana
in lucem emisit, in quibus personas induxit
fere ubique alias, sed sermone Terentiano ita inter se de
rebus variis colloquentes, ut scriptoris huius verba sine
ulla immutatione exhibeantur: aut si quid ad evitandam
//pudicarum// aurium offensionem mutandum fuit, vel de suo interiiciendum,
hoc ex diverso statim typorum genere agnosci queat. Prae-
ter haec ordine etiam, quem secutus est Freyerus, usus
libelli redditur insignior: siquidem sola inscriptionis inspectio
prima fronte indicat, unde singula depromta sint. Ex
quo simul hoc intelligitur, non modo ipsum Terentium aucto-
rem citari, si quis ad hoc opusculum provocaverit, sed lo-
cum etiam auctoritatis designari, quum liber comoediae,
sectio actui, scenae autem colloquium ubique respondeat.
Quod consilium quantum a Schoneano instituto discrepet,
perfacile ad iudicandum illis est, qui utrumque inter se
laborem conferunt. Caeterum hoc Paedagogium eadem fata
habuit, quae schola Latina Orphanotrophei. Alumni vide-
licet in civium Glauchensium aedibus dispersi contuber-
nia habebant et auditoria, in quibus instituebantur. Au-
gescente autem discentium numero necessitas nobis im-
ponebatur in eorum usum amplam domum aedifícandi:
Anno igitur 1711. in horto spatioso, post Orphanotrophei ter-
nas novas aedes, quas supra descripsimus, proxime sito, et
ad Orphanotropheum spectante, aedificium ab occasu ad or-
tum ducentos sedecim pedes longum, triginta quatuor latum,
et quinque co//nti//gnationes altum, exstructum et anno superiore
1713 occupatum est. Ab anteriore parte, quae ad Orphano-
tropheum vergit, duas habet alas, quarum altera quinqua-
ginta duos pedes ad meridiem, altera totidem pedes ad
septemtrionem se extendit. Istam Inspector cum ministris