in officio suo sibi expeterent. Inter alia de linguae Mala-
baricae addiscendae difficultate conquerebantur. Adopta-
verant sibi praeceptorem Malabaricum, qui vero propter
linguarum, quas illi callebant, ignoratiouem non mul-
tum ipsis potuit prodesse. Arreptis tamen aliquantum
linguae Malabaricae fundamentis (Lusitanicam iam
in itinere aliquo modo didicerant) ita inter eos sorte
iacta convenit, ut Ziegenbalgius Malabaricae, Plut-
schovius autem Lusitanicae praecipuam operam na-
varet. Hinc Ziegenbalgius libros Malabaricos varii
argumenti undique coemit ex eorumque frequentissima
lectione ita profecit, ut intra octo mensium spatium
sermones publicos habere posset. Deus, cuius nutu
se in istas terras devenisse, certissimi erant, laboribus
eorum talem quoque successum impertivit, ut non mul-
to post ministerii sui initia unum atque alterum
ex Ethnicis Christo lucrarentur. Qua re illi summo-
pere laetati excitatique in incepto alacriter perge-
re statuerunt. At vero, quae est communis fidorum
Dei servorum conditio, multa eaque gravissima
impedimenta sibi obiici videbant. Ex parte quidem
Indorum hoc maximum impedimentum esse narra-
bant, quod illi de Christianorum religione, quam ex ple-
rorumque vita deteriore metirentur, pessime senti-
rent. Unde eos, quos hanc ipsam amplecti velle suspi-
carentur, omnibus modis ab proposito retractum
irent, et si quis nihilominus propositum perfi-
ceret, eum omnibus bonis et vivendi facultatibus
privari adfirmabant. Multo maiora autem ob-
stacula sibi ab iis ipsis fieri querebantur, qui ex
officio Christiano atque ex ipsius Regis Daniae
mandato ipsos iuvare deberent. Enim vero haec impedi-
menta Nostri nihil morati officio suo omni fide et