Ex litteris Dn. F. Fl. ad Dn. P. P.
de obitu Jane Leade
Hoxton d. 17. Aug. 1704.
Benedictus sit Deus, qui liberat nos a maligno et ab omni malo,
apud quem est fons vitae nunquam periturae, et in cuius lumine
videbimus nos lumen, etsi in medio noctis ambulaverimus! Sci-
re autem te velim, quod non meo nomine, sed matris nostrae ve-
nerabilis nomine ac iussu ad te scribam. Decessit enim illa a
nobis die huius mensis octavo circa sacrificii vespertini horam,
mandatum hoc relinquens, ut caritas et amor fraternus indefi-
nenter intra nos solantur foveanturque. Litterae tuae fuerunt o-
mnes ei gratissimae, et speciatim ultimae illae, quas a Wetsteimio
amicissimo acceas, me legente et interpretante, audiebat: quibus
responsum infri in animo destinaret, nisi vires in dies magis magisque
labefactatae impedivissent -------
Non multum quidem illa locuta est per aliquot etiam menses an
te exitum suum, sine liberationem e carcare carnali quo no-
mine corpus suum adpellare est solita: silentiam et secessum stu-
diose ambivit; nemini amplius manifestare voluit, quae et qualia
Deus tunc in anima sua operabitur per spiritum suum; mihi
solum confitebatur semel, quod per aevi dimidium et amplius opus
quoddam magnum et secretum in interiori eius fundo divinitus
operatum fuerit, quod opus adpellabat (ut memini) opus aeter-
nae veritatis et iustitiae. Agones vero eius et perpessiones
narrare quis poterit? Timor etiam et tremor venerant Do-
mino super ipsam, et quasi contexerant ipsam tenebrae inferiores.
Acerbum hos sane et terribile adstantibus, acerbissimum mihi.
Obstupui videndo ea, quae tunc vidi, et attonitae fuerunt aures
meae audiendo illa, quae tunc audivi! quales destertiones et dere-
lictiones, ariditates et nuditates! quales quamquam horribiles
illae poenae tam externae quam internae, quae ipsam circumdede-
runt! saepius Baracleti absentiam querebatur, cumque sponso
illius crucifixo ingeminabat: Eli, Eli etc. saepius de tenebra-
rum potestatibus, de malignorum spirituum turmis, de inferorum
cruciatibus, de extrema et summa exinanitione et nihilitate
sua gemitus et suspiria emittebat, quasi cotumba solitaria: Et
quemadmodum cerva a canibus agitata desiderat ad fontes aqua-
rum, glocitans et anhelans, sic illa etiam ad Deum suum fon-
tem virium anhelabat, et ianuam mortis vitalem in lamando
spiritus eius, adhuc carne detentus, saepius tentabat avolare,
serum