serum meditando, quando veniam et adparebo ante faciem Dei!
quamdiu, quamdiu, Domine, cur moraris? cur non hac hora? quo-
modo horam alteram sustinebo? et similia. Quod autem inter reli-
qua omnia mihi perplacebat, hoc est: cum torrentes inferni illam
circumdedissent, observavi patientiam et fidem semper immobilem,
non loquacem, sed silentem et profundam valde; quippe Deus ipsi
rupes et turris fortis erat ante faciem inimicorum suorum, et
Dominus eius sponsus dicebat ad cor eius, Veni! Omnia tibi parata
sunt! hortabaturque, ne formidine aliqua opprimeretur, sed gauderet
potius in ipso, qui illam numquam derelinquere posset. Hoc mihi soli
narravit inter alia nonnulla, a me, ut spero, numquam obliviscenda,
dixitque: Hoc mihi solatium et tutamen est. Hanc curam Ecclesiae
Dei in se habens, illorumque omnium praecipue, qui puriorem Ecclesiae
statum in fide et charitate exspectant, sibi etiam notorum maxime,
maternam erga illos providentiam et adfectionem demonstrans, mi-
praecepit, ut scriberem ad omnes in genere et ad nonnullos sigilla-
tim, monendo hortandoque, ne fidem amittant, quam semel acceperant
a Domine, ne vacillent aut haesitent post eius mortem decessam circa
illa, de quibus destimonium spiritus S. in se numquam senserunt, ne
moveantur huc et illuc a variis spiritibus adhuc venturis, spe-
ciem veritatis tantum habentibus, non rem et substantiam; sed
ut permaneant in veritate et humilitate serundum proportionem fi-
dei ipsis concessam, neminem iudicantes ante diem, nemini fidem
vel opinionem propriam imponentes, sed indulgentiam et patientiam
mutuam erga se invicem foventes. Hoc erat reversa in animo ipsius
et quasi ultimum testamentum habendum est. ---
Dr. Roarh te tuosque salutat in Domino, qui et matrem venerandam
sibi apparuisse tanquam in gloria et verba nonnulla momen-
tosa dixisse testatur: Nos pro vobis oramus! vos pro nobis
orate! Addat Dominus omni suo verbo tam in nobis quam in
vobis vim spiritus potenter operantem, efficaciter perfierentem,
et de morte Hermonis benedicentem, quod optat et comius mea
charissima, quae et precibus vestris se commendat, et matris suae
vestigiis inhaerens heres fiat eius in spiritu! Fiat voluntas Dei
nunc et semper, hic et ubique, Amen! Vale in Domino.