de hac propositione. Negat veram
esse propositionem, Bona opera sunt
necessaria, etiam si non addatur
particula ad salutem. Senatus
Academiae iussit nos partes, suas
sententias exhibere scriptas. Nunc
historica alia non habebam. Viro nobili
Zeschio opto, ut haec ipsius in
aulam migratio et rei pub[licae] et ipsi
sit foelix, et filium dei custodem
Ecclesiae oro, ut Illustriss[imum] Principem
Ducem Saxoniae Electorem et vos
omnes gubernet et protegat. Iudico
virum honestum et dignum esse benevo-
lentia bonorum dominum Zeschium, et
recte colere deum. Ideo spero eius
consuetudinem vobis gratam fore.
Bene valete. die 14. Novemb[ris] 1559.Philippus Melanthon.
Die Transkription wurde freundlicherweise durch die Leiterin der Forschungsstelle Melanchthon-Briefwechsel an der Heidelberger Akademie der Wissenschaften Frau Dr. Christine Mundhenk zur Verfügung gestellt.