quibus instrictus, cum volupe esset, etiam disciplinas Philo-
sophicas percurrere, urbem non procul a patria mea
sitam, Tangraemundam nimirum me contuli. Ut autem
πλησμονὴ ἁπάντων praecipue earum rerum, quae mentem no-
stram non possunt afficere voluptate vera: non in his substiti,
sed in hac vestra Academia quam post haec petii, ductu Pro-
fessorum summopere colendorum, imprimis auspicio hic,
quod hic grata agnosco mente, Deo auxiliante in studio
Theologico profeci. Non haec ad famae aucupium, quod
interdum in contrariam partem vertitur, verum una
Deum veneror; Ille enim est, qui post lapsum Parentum
nostrorum, cognitionem aliquam in intellectu (licet in eo
maximi defectur deprehendantur) reliquit, ut etiam adhuc
sit σοφόν τι χρῆμ' ὥνθρωποι quem admodum Theointus
canit, hic perspicavis ingenii, ad indagandas res naturales.
Ille est, qui veram sapientiam per Christum, διά τῆς πίστεως
ἑν ἡμῖν ἑνοικοῦντα nobiscum communicat.
In his autem potius laudem desiderare videor, quum de Chri-
stianismo quaedam, Te jubente, addenda sint. Hinc primο
intuitu, quando memoria repeto vitam meam transactam
fateri cogor, me jam dudum sensisse, illud ἁνεξιχνίαστον
malum originale, culpa Parentum nostrorum contractum,
nec tamen per multum temporis potuisse liberari a tyran-
nide. Proh dolor! lege peccati constrictur non raro cum
Paulo ingenui. Τίς με ῥύσεται ἐκ τοῦ σώματος τοῦ θανάτου
τούτου. Nunc demum emersit fides, ita tamen, ut quoti-
die conflicter cum carne mea lasciviente. Certa interim
spe alor, fore ut Deus Φιλάνθρωπος, illud in me in-
choatum in fidei opus, ad finem usque salvum conservet.
Haec breviter et quidem festinante calamo exposuisse
sat est: quibus addo supplex, ut, si pro summa Tua
benevolentia, quam in praesentia satis superque cogno-
veris. Stata in meum confideraveris, consilio Tui