beatitatem feliciter pertigerunt, elegissem. Verum ut venti,
unde oriuntur, ibi vehementissmi sunt, ad longinqua fracti
debilitatique perveniunt; sic etiam, cum primum copiosis
verbi divini imbribus irrigarer, nihil mihi prius, ni-
hil antiquius fuit, summoque nisu et alacritate in id
incumbendum esse duxi; sed temporis successu levius sem-
per ac levius praedicatio verbi divini aures, animumque
non satis fractum attigit, atque sic doctrinae christia-
nae efficaciam mali pertinacia elusit. Praesertim etiam
cum studiorum amoenitate captus pravorum commili-
tonum, quibus aures magis, quam praeceptorum voci
dabam, implicarer, non amplius religionem mihi
duxi, variis peccatorum generibus me commaculare.
Postquam vero integris novem annis DEI summi benigni-
tate, TVAque benevolentia in orphanotropheo fruitus
essem, iactis studiorum in schola latina fundamentis,
tandem anno 1713 mense Nov. TUO consilio, amicorum
approbatione, Inspectorum consensu, praeceptorumque testi-
monio ad academiam hanc Fridericianam abeundi li-
bertas mihi data est. Sed neque tum auxilio TUO
fui destitutus; siquidem apud prandium et coenam
exspectationem, deinde etiam mensam vespertinam con-
cessisti. Interim vero DEO intimorum affectuum scrutatori
non solum corporis, sed etiam animae meae salus cu-
rae cordique fuit. Emensis enim in impietate tot vitae
meae annis, eam mihi, amoris ipsius fulgore salutari
perculso, mentem indidit, ut depravatum animum cor-
rigi ac interpolari verbi sui virtute tandem ali-
quando sinerem. Non igitur diutius divinae volun-
tati obicem positurus , sub Christi bonitate, tanquam
firmissimo aliquo clypeo, me tutum ab iis, quae obim-