Gehr, praefectus lignorum Regius, suasor
extitit, ut devolutis in Deum curis, Hallen-
sem peteret Academiam. Data itaque huic Vi-
ro fide, protinus hoc consilium in actum de-
ducere secum constituit. Iter vero meditanti
en alius objici obex videbatur. Vir enim
Generosissimus pariter ac Doctissimus de Wal-
lenrod, Praefectus tractus Osterodensis in
Prussia, eum ad munus ecclesiasticum Riesenwal-
diae in sua ditione polonica et germanica
lingua vocabat obeundum. Cui vero cum
responderet, se priori aeque divina obstrictum te-
neri vocatione, tempus ipsi deliberandi hebdo-
madum duarum, ad quamnam appellere vellet
animum, est concessum. Rogatus interea hac
in re Vir Summe Reverendus D. Spenerus
cum respondisset: Vocationem ad munus Eccle-
siasticum, itineri in extraneam Academiam
esse praeferendam, collum jugo subditurus pro-
pensam suam supra dicto Viro Generoso ad susci-
piendum munus aperiebat voluntatem. Pater
vero coelestis, qui humeros ejus oneri tanto
ferendo impares noverat, hoc gravissimum
munus, ad quod vere imparatum se et imma-
turum sentiebat, ab eodem paterne devol-
vit. Rectorem enim quendam se coniugi
supra dicti Viri Generosissimi obtulisse, ha-
bitaque concione, desiderium Ecclesiae illius
in se concitasse mox autem morbo lethali esse
obrutum, ipsi ab eodem Viro Generosissimo
literis est significatum. Licet vero supra
memoratus Praefectus eundem rogaret, ut
patria in Academia, tantum temporis spa-
tium maneret, quantum sibi dicti Rectoris
exitus morbi posceret, dato tamen huic Vi-
ro responso et isto negotio amico relicto
Wilnam suos ante abitum invisurus, est pro-
fectus. Ubi eundem germanice et Polonice
concionantem, cum retinere vellent, a Deo et
hisce angustiis est ereptus. Illustris enim
avunculus Iohannes de Schretter, consilium
abeundi in Germaniam probans, vocationemque
ad munus ecclesiasticum impediens, dato vi-
atico, eundem dimisit. Nullas igitur amplius
moras nectens, Berolinum petiit. Unde
Maecenates