Maecenates, Illustris Carolus Hildebrand
Liber Baro de Canstein
et Spectatissimus
Vir Christophorus Troschel, Regiae Majesta-
ti Borossicae a Negotiis eum in hanc Acade-
miam Hallensem ablegarunt. Quo cum An-
no 1700 mense Septembri pervenisset, ha-
ctenus Deo juvante, per annum et quod ex-
currit, linguas Orientales: Hebraeam, Chal-
daeam, Syriacam, Samaritanam, Aethiopicam
et Arabicam tractavit, Duce Viro optime
merenti, Celeberrimo M. Johanne Henrico
Michaelis
LL.OO. Professore. Arabs quoque
Damascenus, Vir doctus Salomon Negri,
cum hic commoraretur Coranum totum cum
aliis commilitonibus eo ductore perlegit.
Praeterea alias quoque lectiones Theologiae
Professorum audiens, maxime Theologiam the-
ticam a Viro summe Reverendo D. Breithau-
ptio
accepit. Cum vero Deo singulariter
prospiciente specialius cum aliis quibusdam
commilitonibus, paternae curae, Theologiae
et OO. LL. Professorum sit commissus eorum
judicio jam stabit, illo, quem ipsi duxerint
filo, studia sua annuente Deo pertextu-
rus. Faxit pater coelestis per Filium suum
unigenitum ut omnia studia cedant tantum
in illius Nominis gloriam, solidiorem confir-
mationem animae, in vera ac salvifica fide,
et veram proximi aedificationem!