Q. D. B. V.
 
 



Cum audeo, me etiam addere numero eorum,
qui religioni Christianae, qua nihil divinius, nihilque
hominum saluti aptius est, propagandae vovent
vitam: optimum fore puto, si vitam meam
brevissimis descriptam, quasi specimen ingenii
et animi mittam iis, qui curam promovendae
cognitionis Christianae gerunt, ut eo et inge-
nii vim, quam esse exiguam bene scio, et
animi sensus pie Christianos cognoscant.
Qua etiam re, cum rationes reddidero, qui-
bus ductus, consilium cepi, religionem Christi-
anam, quam haud turbato e fonte (sit deo
optimo gratia!) hausi, cum iis etiam
communicare, inter quos vel illa lux splen-
dida religionis non orta est, vel, si etiam
tenebris noctis Dei et Christi beneficio eorum
pauci erepti, firmum tamen fundamentum
non iactum est: omnibus facile persuasum
fore, puto, nec commodi cuiusvis externi,