quod multos forsan allicit, spe corruptum;
nec novarum rerum videndi cupiditate cap-
tum, adhoc munus, deo advente, subeundum
me paratum esse. Quem enim fugiant
pericula varia, quibus opprimi hoc
munere fungentes possint? A quo igitur
proposito, ni hominum salutim vitam nostram
ipsam postponamus, desistere prudentis erit.
Sed iam ad vitam ipsam.
Natus Graudentii Borussiae occidentalis oppi-
do, anno 1781 p.C. n., patre, qui munus in-
spectoris in munimentis ad Graudentium conden-
dis gerebat, ipse infantia relicta informatori
cuidam, ut primis linguae vernaculae elemen-
tis instituerer, sum traditus. A quo cum haecce
didicissem, institutione alius, qui studiis
theologiae addictus, privata gavisus sum.
Cum vero pater hydrope duos fere per
annos laboraret: (quo morbo etiam vita
decessit a. 1790 p.C.n.): materque negotiis
occupata ad me respicere non posset: iam
decimum aetatis annium agens vix rudia la-
tinae linguae elementa noveram. Quapropter
mater, quae semper fuit in eius liberos: