quo litteris operam dabam, nihil fere
philologia antiqua suavius amabiliusque
mihi visum. Quamobrem omnibus ex vi-
ribus latinis graecisque, nec non hebraicis
litteris studebam, ita tamen, ut et gallicam,
et alias scientias non negligerem. Postea
vero in theologiae studiis, philosophiae campo
peragrato, plurimum temporis consumsi,
et quo vehementius in eam incumbebam,
eo magis religionis Christianae praestantiam
mirabar, eiusque benignitate commovebar.
Nec quidem infitias ire velim, me ipsum, neo:
logiae, quam vocant, vano splendore aliquod
per tempus obcaecatum fuisse, sed, deo sit
gratia! paullo post huic insaniae mediri
omnibus viribus conabar. A quo morbo
ut plane valerem, consuetudo, quaecum
optimis viris mihi est, multum contulisse
mihi videtur. Apud D. Wald, cuius supra
reverenter mentionem inieci, in gratia ea-
dem, qua antea eram, permansi. Qui
etiam primus, qua via ad theologiae stu-
dia accederem, necesse esset, mihi monstravit,
nec non libros necessarios suppeditavit.