Sed ad finem propero.
Forte hisce diebus evenit, ut D. Wald de
litteris, quas ad se dedisset D. Knappe vir summe
venerandus, mecum loqueretur, atque summam
epistulam communicaret. Hanc dein notam
Kelchio faciebam. Quo facto nostrum uterque,
consulto, sponte, nullo cogente, nec a pro-
posito distrahente, nullo denique praeiu-
dicio capti consilium minimus, in Indiam
Orientalem, deo optimo favente, sine qua
omnia hominum consilia vana sunt, migra-
re, ibique omnem curam studiumque in
cognitione Christiana promovenda ponere.
Quod eo magis nobis ex animo cessurum
esse putabamus, quoniam et facultatem
novas linguas brevi tempore ediscendi
nobis non denegatam esse, nec animum
nobis, et sensus pie Christianos desse
intelligebamus.
Quibus dictis, reliquum est, ut Deum
optimum eiusque filium benignum, cui
imprimis salus hominum curae cordique,
modeste et sincere rogem, ut consilio, quod
unice religionem Christianam propagandam