fuit successus. Nam sub fidelissimo-
rum Magistrorum, viri clarissimi
Rectoris Vockerodt, et Professoris
ibidem Reichardi, nec non con-re-
ctoris Strobelii, et Sub-conrecto-
ris Magistri Joh. Hieron. Wieglebii
et Kesleri, coenobii ibidem inspecto-
ris ductu, fundamentis istis
non superstruxit modo, sed
in humanioribus litteris, //nec non graeca lingua et// linguis
orientalibus, Hebraica, Chaldaica,
Syriaca, nec non disciplinis philo-
sophicis, profectus fecit haut poe-
nitendos. Ipsi enim sacrum co-
dicem lingua hebraea quaternis,
nec non foedus novum, graeco idi-
omate consignatum plus decem,
versionemque Syriacam ternis fer-
me vicibus cursim perlegendi occa-
sio et facultas concessa fuit.
Elapso dehinc quadriennio, cum
dingus, qui Academiam peteret, a
praeceptoribus suis haberetur, Ha-
lam Fridericianam studiorum
suorum sedem ac magistram
anno MDCXCIIX elegit. Ibi non
in Theologiam modo incubuit; sed
mansuetiores quoque excoluit lit-
teras. Theologiam Theticam ex
institutione Viri Summe Veneran-