Christophori Praetorii
Vitae & Studiorum curriculum.
 
Quoties singularem illam Servatoris
clementiam, qua cumulatissima me
XXI annos complexus est, in recentem
revoco memoriam, verba meditanti de-
sunt, quibus amplissima Numinis bene-
ficia effere possim. Ut vero a com-
munibus ordiar, natus sum anno elapsi
seculi octogesimo primo, mense februario;
Wollini, quod oppidum citerioris Pome-
raniae est, Patre carissimo M. Christo-
phoro Frid. Praetorio, Pastore oppida-
no; Matre Catharina, perreverendi et
clarissimi viri , Christophori Specht Prae-
positi quondam Wollinensis filia. Vixque
triennium egressus, litteris sacris con-
secratus sum, quarum elementis ut im-
buerer, Gratia Divina auxilium praesti-
tit. Etenim nondum sextum aetatis
annum expleveram, quum privatae insti-
tutioni viri t.t. clarissimi, Michaelis
Kikebuss, dicti oppidi conrectoris com-
miterer, qui tantam in me formando
adhibuit curam atque diligentiam, ut
puer novem annorum Latinitatis Roma-
nae indolem non caperem tantum, sed
etiam, quantum aetatis ratio ferebat,
haud infeliciter imitarer. Romanae
itaque linguae fundamentis tinctus,
ad graecae linguae cognitionem adduce-
bar a viro clarissimo Stöphasio, hoc
tempore in Marchia Brandenburgica
Pastore, cuius ductu semel atque iterum
Novum Testamentum graecum sine ver-
sione perlegi; nec minorem operam
atque industriam huic linguae privatim
dicavi. Post, cum ad maturiorem
 
aetatem