LXX. Interpretum versionem totam
fere perlegi. In hoc vero studio-
rum cursu christianismi solidi rati-
onem adeo habui, ut nihil memoria
comprehendere intenderem, quod non
Spiritus S. gratia non in animo ipse ex-
pertus essem. Quam curam iam
eo magis necessariam duco, cum per
DEi gratiam novus studiorum cursus
ex piorum Fautorum beneficio ineun-
dus erit; quo animum ad Exegesin
sacram, iunctis rabbinico studio, atque
syriaca, armenicaque linguis orienta-
libus, occidentalibus vero Gallica
et Italica applicaturus sum. Hoc
itaque insequenti semestri Collegium
Exegeticum Venerandi Prof. Franck,
nec non Eiusdem Homileticum ad
conciones apostolicas ex actis de-
sumptas: Rabbinicas etiam lecti-
ones Clariss. Michaelis frequentaturus.
Quamobrem quotidie genua mea ad
Patrem Domini nostri Jesu Christi flecto,
ut eadem Spiritus gratia studia mea
promoveat; et uti hucusque mei mi-
sertus est, ita magis magisque coelesti
veritate animum sanctum reddat, quo
dignus et paratus reddar, ut aliquant-
do multorum saluti consulere, atque
Christi Ecclesiae fructum ferre possim
cumulatissimum. Dabam Glauchae
ad Halam, mense Maio 1702.
fere perlegi. In hoc vero studio-
rum cursu christianismi solidi rati-
onem adeo habui, ut nihil memoria
comprehendere intenderem, quod non
Spiritus S. gratia non in animo ipse ex-
pertus essem. Quam curam iam
eo magis necessariam duco, cum per
DEi gratiam novus studiorum cursus
ex piorum Fautorum beneficio ineun-
dus erit; quo animum ad Exegesin
sacram, iunctis rabbinico studio, atque
syriaca, armenicaque linguis orienta-
libus, occidentalibus vero Gallica
et Italica applicaturus sum. Hoc
itaque insequenti semestri Collegium
Exegeticum Venerandi Prof. Franck,
nec non Eiusdem Homileticum ad
conciones apostolicas ex actis de-
sumptas: Rabbinicas etiam lecti-
ones Clariss. Michaelis frequentaturus.
Quamobrem quotidie genua mea ad
Patrem Domini nostri Jesu Christi flecto,
ut eadem Spiritus gratia studia mea
promoveat; et uti hucusque mei mi-
sertus est, ita magis magisque coelesti
veritate animum sanctum reddat, quo
dignus et paratus reddar, ut aliquant-
do multorum saluti consulere, atque
Christi Ecclesiae fructum ferre possim
cumulatissimum. Dabam Glauchae
ad Halam, mense Maio 1702.