Praepositum Lüchoviensem, Patruum
meum Summe Colendum me
conferens, annum in hoc studio
non neglectis caeteris, trivi,
simul compendium Theologicum
Baieri percurrens. Non vero
sine Singulari DEI ductu fi-
ebat, ut anno M. DCCI almam
hanc Fridericianam peterem.
Quae mihi tunc Venerandi
Praeceptores commendabant
collegia, eam, quam debui, in-
dustriam visitavi. Et quidem
in studio thetico collegium
Vener. D. Breithauptii, in the-
ses Credendorum et agendorum
habitum, nec non Ejusdem Exami-
natorium in istas theses institu-
tum frequentavi. In Exegesi
supra iam dictum Ven. D. Breit-
hauptium Epistolam ad Roma-
nos perlustrantem audivi,
interfui ibidem Ven. Prof. Fran
kii collegiis, Hermeneutico, Intro-
ductorio, quod vocatur, in V. T.,
et quidem in libros Chronicorum,
praelectioni in praefationem N. T.
nuper publici iuris facti.
Ad Philologica quod attinet, in me-
lioribus studiis Cl. Prof. Cellarii
opera usus, in lingua vero
Hebraica Cl. Prof. Michaelis
informatione sum imbutus.
Perlustravi privatim Codicem
S. lectis vero libris historicis