Saepius, obviis autem locis diffici-
lioribus, Accentuationem et ver-
sionem quondam in auxilium
vocavi. Novum Testamentum
plus vice simplici legi relegique,
B. Macarii Humilias cum illa
conjungens. Cum vero DEO pla-
cuit, immensam suam benigni-
tatem mihi indigno porro ex-
hibere, et tempus (laus ipsi
sit in aeternum) diutius hic
persistendi concessit, semestri
hoc spatio collegium theticum
Ven. D. Breihauptii, Exegeticum
Ven. Prof. Frankii in Psalmos
et philosophicum, quod vocatur,
instrumentale, a Cl. Prof. Budeo
institutum, visito. Et, cum
studiorum suorum telam fe-
liciter pertextur certus eo-
rum scopus praefigendus sit,
ad studium Exegeticum, fu-
sis ad DEUM precibus, ani-
mum meum appuli. Linguas
vero O[rientales] discere, quatenus
ad hunc scopum eo melius
assequendum faciunt, senten-
tia est, id quod Ven. Prae-
ceptorum meorum arbitriis
relinquo. Tu vero sanctissi-
me DEUS, sanctifica me in
veritate Tua. Verbum Tuum
est veritas. Amen. Dabam
Glauchae ad Halam d. 27
Maii anno M DCCII