sacrum esse atque in foedus cum
ipso initio simul recipere per
sacri baptismi lavacrum volu-
erunt. Deinde vero in educati-
one id inprimis operam dederunt,
ut piis moribus ac bonis litteris,
quarum me cupiditate flagrare
videbant, imbutus, Deo pariter
atque hominibus gratus evaderer
atque acceptus. Quare cum
domesticam institutionem
propter alia negotia Pater
in se suscipere non posset, publi-
cae aeque ac privatae informati-
oni Domini Rectoris Scholae Conari-
ensis me commisit; in qua tantos
feci progessus, quanti cadere
in aetatem puerilem poterant. An-
num egressus eram decimum quin-
tum, quum sub summi numinis
auspiciis, suadente Max. Rev.
Domino Inspectore Stürmero, Paedago-
gium Regium, quod Glauchae