hoc vero ad omnes fere duces praetores et
praefectos circumductus; ubique, quam
gravissime accusatus; in vincula sum
coniectus, in quibus patientiae tentamen
14. dierum sustinui. Deinde nullius rei
convictus, planeque infons in exilium
missus sum. Trans Hoyerswerdam Sprem-
bergiam Inf: Lusatiae urbes petii, ubique
in quadam caupona receptus aliquot
dies pecora pascui, non autem pratis
et destinatis locis, sed huius negotii im-
peritus in hortis ac sementibus. De
laeta tamen armentorum satiatorum
specie laudibus elatus, non diu florus,
sed cum segetum carptarum calamitatem
fama divulgasset iam misere expulsus sum.