Hebraicis D. Koernerum Datheum et
Bosekium adhuc adhesi.
Haec sunt fere specimina documen-
taque providentiae Dei circa pauperes
orbosque hominumque miserrimos tam
egregie et benigne occupatae. Quis fata,
quae acciderunt; consilia, quae cepi; pe-
ricula, quae adii; et quamvis fere plane
submersus, tamen Deo iuvante sustinui,
quis tot discrimina rerum calamitatesque
non miretur? Quibus collatis, quid est, quod
non excitare possit gratiarum actiones?
Quae laudes, quae pietas tali beneficio
digna? -