Post biennium deinde Taeuberi T.S.S.
Collegae quinti benignitate ad scholas admissus,
et primis elementis institutus; quarti beni-
volentia in litteris Latinis; tertii beneficio
in arte numerandi scribendique, secundi bene-
ficentia in litteris Graecis Hebraicisque; Pr.
vero, M. Kuehnii Lyc. Sorani Rectoris hu-
manitate per aliquot annos lib. art. instru-
ctus MDCCLXXVII in Academiam Lips.
ascendi
Ubi tum Rect. Magnif. D. Burscheri
nomine dato ipsum in historicis; praecipue
Universali, Reform. atque Eccl. narrantem
audivi. In aliis disciplinis, scientiisque,
inprimis Dogmaticis, Polemicis atque
Symbolicis, M. Hebenstreitium; Philos-
phicis, Logica et Metaphisica, Prof. Be-
zoldum; Moralibus M. Wilandum et Prof.
Seidlizium; Execheticis autem Prof. Morum;