ut Anno M. DCCI almam hanc Fridericianam
peterem. Quae mihi tunc Venerand. Praeceptores
commendarunt collegia, eam, quam debui, industriam
frequentavi. In studio Thetico collegium Ven.
D. Breithauptii in theses credendorum et agendo-
rum habitum, nec non Ejusdem Examinatorium in
istas theses institutum visitavi. In exegesi
Eundem epistolam ad Romanos perlustrantem
audivi, interfui ibidem Ven. Prof. Frankii colle-
giis Hermeneutico, Introductorio quod vocatur in
V. T., et quidem in libros Chronicorum, nec non
praelectioni in praefationem N. T. nuper publici
iuris facti. Ad Philologica quod attinet
in humanioribus studiis Cl. Prof. Cellarii ope-
ra publica usus, in lingua vero Hebraica
Cl. Prof. Michaelis informatione imbutus sum.
Perlustravi autem codicem S. Lectis vero libris histo-
ricis Saepius, obviis autem locis difficilioribus Accen-
tuationem et versionem Schmidii in adhibui.
Novum vero Testamentum plus vice simpli-
ci legi relegique, B. Macarii Humilias cum
hac lectione conjungens. Cum vero Deo
placuit, immensam suam benignitatem mi-
hi indigno porro exhibere, et tempus
(laus ac gloria sit ipsi in aeternum) diutius
hic persistendi concessit, hoc semestri spatio